ANTONINIANI Aurei

ANTONINIANI Aurei
ANTONINIANI Aurei
apud Flavium Vopisc. in Probo, c. 3. Aureos Antoninianos trecentos, argenteos Aurelianos mille, etc. et Valeriano in Vita Aureliani c. 9. ipsi autem ad sumptus, aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum: moneta fuêre Romana, cui ab Antonina Imperatore nomen. Sicut enim Philippei, modo dicti, Philippi primum iuslu formati fuêre, atque ab eo tempore, postquam forma placuisset, retenta ca est appellatio; hôc solum immutatô, ut vulrum et nomen nummus referret, non Philippi, sed eius Principis, qui cudi iussislet: Sic Antoniniani aurei primitus appellati sunt, quos Antoninus cudi iussit, servatumque etiam a posterioribus Imperatorib. nomen est. idem de Valerianeis, aliisque dicendum. Casaubon. ad Trehllium in Claudio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”